monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6436.13 > sectio 11 > bnf10439.43 v > sectio > sectio 12 > sectio 25 > sectio 11 > sectio 812 > sectio > sectio 28 > bnfGrec107.193 > sectio 2 > sluMscr.Dresd.A.145.b.64 > sectio 23 > csg48.330 > bsbClm6436.36 > sectio 358 > bnf9389.323 > sectio 5 > csg48.389 > sectio 16 > sectio 12 > 3 > sectio 20 > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 29
'Hunc compatientis affectum, in eadem Epistula ad Galatas praecipit, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum, ne et tu tenteris . Vide si non dixit: fiere tanquam ille, ut illum lucrifacias. Non utique, ut ipsum dilectum fallaciter ageret; aut se id habere simularet: sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi accidere posset, attenderet, atque ita alteri, tanquam sibi ab altero vellet, misericorditer subveniret, hoc est, non mentientis astu, sed cum patientis affectu. Sic Iudaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore, vel peccato aliquo constituto, non simulando, quod non erat, sed compatiendo, quia esse potuisset, tanquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret.'